교황청 문헌
1983-07-09 00:00
62
한국 순교 복자 103위 기적 증명 관면 윤허 공한

□ 교황청 □

기적 증명 관면 윤허 공한

다음의 1983년 6월 9 일자 시성성성 공한은, 한국 주교단이 한국 순교 복자 103위의 시성에 필요한 기적 증명을 면제받기 위해 제출한 탄원서에 대하여, 교황 요한 바오로 2세는 시성성성 강관의 재청과 동 성성의 추기경 회의(6월 7일)의 의견을 참작, 사목상의 중대 이유를 들어 기적 증명을 면제하고, 시성식 거행 추진을 윤허하였음을 밝히는 공한이다. 여기에는 시성성성 장관 Palazzini 추기경과 차관 Crisan 대주교가 서명하였다. 한국 순교 복자 103위의 시성에 있어서, 이제 남은 문제는 시성식 거행 일시 및 장소의 결정과 기타 요식 절차뿐이라고 하겠다. *

 

SACRA CONGREGATIO PRO CAUSIS SANCTORUM

PROT. N. 1333-14/983

COREANA

Canonizationis Beatorum LAURENTII IMBERT, ANDREAE KIM et 77 SOCIO RUM et SIMEONIS BERNEUX, LUCAE HUIN et 22 SOCIORUM MARTYRUM

 

Die 13 mensis Aprilis anno 1978, instante Coetu Episcoporum Coreanae Dicionis, Summus Pontifex Paulus VI, servatis de iure servandis, statuit Causam canonizationis Laurentii Imbert, Simeonis Berneux, Andreae Kim et centum Sociorum, Martyrum, resumendam esse.

Sacrorum autem Antistites eiusdem ecclesiasticae Dicionis haud nesciunt ad canonizationem beatorum requiri, iuxta novum ius, unum miraculum divinitus patratum intercessioni ipsorum beatorum tribuendum. Cum autem ob locorum et personarum adiuncta in Corea difficile sit miracula ad medicae artis severitatem probare, ut sacri canones poscunt, et altera ex parte multae sanationes, veri miraculi notas praeseferentes, invocato nomine praefatorum Beatorum Martyrum contigisse dicantur, iidem Coreani Praesules humiles enixasque adhibuerunt Summa Pontifici preces, ut eosdem Beatos Martyres in Sanctorum album referre benigne dignaretur facta dispensatione super praescripto exhibendi unum miraculum rite approbatum. Exinde namque bonorum spiritualium incrementum per totam Coreanam nationem iidem Episcopi obventurum sperant.

Porro, Summus Pontifex JOANNES PAULUS II, referente subscripto Cardinali Praefecto atque attenta affirmativa opinione Coetus Ordinarii Cardinalium S. Congregationis pro Causis Sanctorum die 7 mensis Iunii anni huius coadunati, ob pastorale momentum magnum, precibus ita annuit ut, a sueta probatione iuridica miraculi in casu dispensatione facta, ad sollemnem canonizationem Beatorum Martyrum, de quibus in precibus, quandocumque celebrandam procedi possit.

Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Die 9 Iunii A.D. 1983.

Petrus Card. Palazzini, Praefectus
Traianus Crisan, Archiep. Tit. Drivastensis a Secretis